- CIONITA
- CIONITAcognomen Simeonis, qui alias Stylita, de quo pluribus egêre Allatius Diatr. de Simeonibus, Bolanus, Raderus, alii.Unde Cionitae, Graece Κιονῖται, qui et Stylitae dicti sunt Monachi, institutum eius sequentes et dies noctesque super columnam vitam exigentes, quorum meminit Auctor Historiae Miscellae, l. 22. Adeout omnes Monachos et Inclusos atque Cionitas, qui Deo placere noscebantur, sub tributis redigeret, ex Theophane, p. 361. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Stylita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.